Rozmiar: 15909 bajtów

- 68 -

1297, August 7. Ottmachau.

Jakob, Scholastikus der Kreuzkirche zu Breslau und Domherr daselbst, spricht den Zehnten in Klein-Nossen der Kirche zu Ottmachau zu.

In nomine domini amen. Cum inter dominum abbatem de Camencz et dominum Martinum rectorem ecclesie de Osina, ubi ad predictum dominum abbatem ius pertinere dignoscitur patronatus, ex parte una et dominum Cosmianum plebanum de Otmuchow ex altera questio super decima de minori Osina exorta fuisset, quia dicti dominus abbas et dominus Martinus asserebant, ipsam decimam esse iam dicte de Osina ecclesie, profatus (?) vero dominus Cosmianus eam ad suam Otmuchoviensem dicebat ecclesiam pertinere, venerabilis pater dominus Johannes dei gracia episcopus Wratislaviensis nobis Jacobo scolastico ecclesie sancte Crucis et suo Wratislaviensi canonico causam ipsam decidendam commisit, nos itaque vocatis partibus et auditis hinc inde propositis, que partes ipse dicere ac proponere voluerunt, lite legitime contestata et inspectis instrumentis ex parte memorati domini Cosmiani exhibitis, per que ipse dominus Cosmianus intentionem suam sufficienter probabat usi sapientium consilio et dei nomine invocato sententialiter pronunciavimus et pronunciamus in hiis scriptis, dictam decimam de predicta minori Osina esse prefate Otmuchoviensi ecclesie et semper eam solvi debere inperpetuum per incolas eiusdem ville, videlicet de minori Osina annis singulis ipsi Otmuchoviensi ecclesie et plebano eiusdem in campis manipulatim prout soluta fuit, sicut legitime coram nobis probatum exstitit a multis temporibus retroactis. In cuius rei evidentiam sigillum nostrum presenti sententie duximus apponendum. Actum apud Otmuchow VII°. id. Augusti anno domini M°. CC°. XV°. septimo presentibus dominis: Henrico Legnicensi et magistro Miroslao Glogoviensi archidyaconis, Henrico preposito Opoliensi et Johanne notario canonicis Wratislaviensibus, Jacobo de Rachcow canonico Lubucensi, Paulo et Michaele capellanis curie predicti domini nostri episcopi et aliis multis.

Or. Perg. Collegiatstift Neisse No. 4 im Staatsarchive. Das S. des Scholastikus Jacobus an einem Pergamentstreifen. Pfotenhauer, Siegel S. 13 (A. X. 74).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów